- SABINA Herba
- SABINA Herbahodie Savinaria, Plinio l. 12. c. 17. arbor Bruta, Graecis Βραθὺς memoratur Virgilio in Culice,Herbaque thuris opes priscis imitata Sabina.Nempe Graeci veteres ante thuris notitiam et usum, hanc maxime ad suffitus adolere soliti erant. Plin. l. 24. c. 11. A multis in suffitus pro ture assumitur. Hesych. Βραθὺ (hoc enim proprium ei nomen fuit) πόα τοῖς θεοῖς θυομένη, Brathy, herba Diis adoleri solita: quod idem Dioscorides confirmat. Sic idem Plin. Arabes eam in Elymos petiisse, ad fumum odoratum ex ea accensa faciendum, loc. cit. narrat. Hinc θύον per excellentiam vocata: cuius odorem cedro proximum, traditidem. Homerus quoque cum cedro una uri ait, in specu et foco Calypsus, Od. ε. v. 60.Κέδρου δ᾿ ἐυκεάτοιο, θύου δ᾿ ἀνὰ νῆ???ον ὀδώδει.Quam vocem utut alii aliter explicent, hoc certum, non ex alio magis frutice, quam ex hoc, vetustissimos Graecos in sacris convolutum nidorem odoremve novisse; quemadmodum Hammoniacô Libyes utebantur, quod similiter θυμίαμα absolute inde appellatum est. Coeterum, non tam herba, quam arbor pumila est, quam Herbam Sabinam Latini dixêre. Inter arbores certe perpetua comâ virentes Plinio recensetur l. 16. c. 20. Harum generi non decidunt, oleae, lauro, myrto, cupresso, pinis, hederae, rhododendro, et quamvis herba dicatur, Sabinae. Ad eius similitudinem Graeci Theraei qui coloniam in Africam deduxerunt et Cyrenas condiderunt, genus arboris ibi repertae, quae et cupresso fere similis in omnibus esset, notô sibi nomine θύον nuncupavêre, quod videl. θύῳ h. e. Herbae Sabinae, responderet: Interim inter hoc θύον Cyrenaicum vel Libycum, h. e. citrum, ut infra videbitur, etHerbam Sabinam, non exigua differentia; quippe procera arbor et grandis θύον Cyrenaicum, e cuius radicibus solidae mensae fierent et contignationes ex reliqua materia etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 954.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.